monumenta.ch > Plinius > sectio 142

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 142
{LIV} aliae apud Magos differentiae sunt in iis: quae leoninis pellibus similes reperiuntur, potentiam habere contra scorpiones dicunt. in Persis vero suffitu earum tempestates averti et presteras, flumina sisti - argumentum esse, si in ferventes cortinas additae refrigerent -, sed, ut prosint, leoninis iubis adalligandas, nam hyaenae addita abominantur discordiam domibus. eam vero, quae unius coloris sit, invictam athletis esse, argumento, quod in ollam plenam olei coiecta cum pigmentis, intra duas horas suffervefacta, unum colorem ex omnibus faciat minii.